DOXOLOGIA

DOXOLOGIA
DOXOLOGIA
Graece Δοξολογία, i.e. Glorificatio, in Ecclesia dicitur Hymnus hic glorificationis, Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto: sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum, Amen: quem usurpabant Vett. in fine Hymnorum et Psalmorum, quo clarius Deitatis unitatem, in Trinitate personarum, et unam Trinitatis gloriam, honorem eandemque glorificationem, palam prositerentur, Vide Basil. M. de Sp. S. c. 27. et 29. ubi antiquâ consuetudine populum Christianum, pro vespertino lumine, gratias agere solitum hacce formulâ, Αἰνοῦμεν πατέρα, καὶ ὑιὸν καὶ ἅγιον πνευμα, addit. Fuit autem Hymnus ille diligenter in Ecclesia retentus, pro custodia doctrinae Nicenae, contra Arianos, qui aequalem eandemque Filio et Spiritui S. gloriam cum Patre tribuere recusantes, hanc doxologiae formulam adhibebant: Σοὶ τȏυ Πατρὶ, ἡ τιμὴ καὶ ἡ δόξα, διὰ τȏυ μονογενοῦς σου γ῾ιοῦ, ἐν τῷ ἁγίῳ Πνἐυματι, Tibi Patri honor et gloria, per unigenitum tuum Filium, in Sancto Spiritu, teste codem ubi supra, c. 25. Unde Leont. Arian. Ep. Antiochen. in recitanda glorificatione, cum alii canerent, Gloria Patri et Filio; alii, Gloria Patri per Filium in Spiritu S. ut fraudem absconderet, doxologiam tacite recitasse, ut ultima saltem verba, in saecula saeculorum, ab iis qui prope erant, audirentur, refert Theodoret, Hist. l. 2. c. 24. Tempore vero Constantii Imp. eosdem glorificavisse, Πατέρα εν γἱῷ, Patrem in Filio, refert Sozomen. Hist. Eccl. l. 3. c. 19. Vide quoque Niceph. Call. Hist. Eccl. l. 9. c. 24. etc. In Ecclesia Rom. Hymni huius originem Hieronymo tribuit Remigius Antissiodor. Ita certe Hieronym. ad Damas. Ep. Rom. Tom. I. Concil. p. 625. Col. I. edit. Paris. Precatur ergo Cliens tuus, ut vox ista psallentium in sede tua Romana, die noctuque canatur et in fine Psalmi cuiuslibet, sive matutinis, sive vespertinis horis coniungi praecipiat Apostolatus tui ordo, Gloria Patri et Filio et Spiritui S. Sicut erat in principio et nunc etc. uti supra diximus, Vide Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theologic. l. 1. c. 22. toto. Apud Graecos duplex est, Μεγάλη, i.e. magna, nempe Hymnus Angelicus, Gloria in Excelsis, et Μικρὰ, i. e. parva, quae saepius in fine Psalmorum repetitur, Trinitatis Glorificatio, Gloria Patri et Filio etc. Vide Germanum Patr. CP. Hist. Eccl. p. 154. Iac. Gothofred. ad Philastr. p. 147. Meurs. in Glossar. Goarum ad Eucholog. Gr. p. 58. etc. laudatos Car. du Fresne Glossar. ut et infra in voce Hymnus. In genere vero, primam cuiuscumque orationis partem apud Vett. Christianos Δοξολογίαν fuisse, cui subnexam Εὐχαριςίαν, Ε᾿ξομολόγησιν, ac ἄτησιν, Tandemque in Δοξολογίαν iterum precationem terminatam, docet Origenes περὶ Ε᾿υχῆς, nuper a Cl. Wetstenio, Iuv. cum Versione ac Notis emendatius in lucem datus, Basileae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Doxología — Saltar a navegación, búsqueda Del griego doxol y logos. En el mundo griego, doxa significaba opinión. En el cristianismo, pasa a expresar la objetividad absoluta (según la interpretación de esta religión): la realidad de su Dios, su gloria. La… …   Wikipedia Español

  • doxologia — |cs| s. f. 1. Manifestação gloriosa de Cristo. 2. Louvor ou prece à glória de Deus (Gloria in excelsis, Gloria patri) …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • doxología — (Del gr. δόξα, gloria, y logía). f. Fórmula de alabanza a la divinidad, especialmente a la Trinidad en la liturgia católica y en la Biblia …   Diccionario de la lengua española

  • doxología — (Del gr. doxa, glorificación + logos, estudio, tratado.) ► sustantivo femenino RELIGIÓN Fórmula de alabanza a la divinidad, en especial a la Santísima Trinidad, en la liturgia católica. * * * doxología. (Del gr. δόξα, gloria, y logía). f. Fórmula …   Enciclopedia Universal

  • doxologia — do|xo|lo|gi|a Mot Pla Nom femení …   Diccionari Català-Català

  • doxologia —    dossologia …   Dizionario di retorica par stefano arduini & matteo damiani

  • kaddish — Doxología (himno de alabanza a Dios) judía que en general se recita en arameo al concluir las secciones principales de todos los servicios en la sinagoga. Recitado originalmente en las academias rabínicas, pasó a convertirse en un elemento… …   Enciclopedia Universal

  • Padre nuestro — Wikipedia, la enciclopedia libre …   Wikipedia Español

  • Misa — Este artículo trata sobre el acto litúrgico. Para otros usos de este término, véase Misa (desambiguación). La Última Cena de Leonardo. La Santa Misa, en el Catolicismo Romano y en el Luteranismo, es el acto litúrgico …   Wikipedia Español

  • Gloria Patri — en un libro de canto gregoriano. El Gloria Patri es una oración cristiana de carácter trinitario, y que se añade al final de la recitación de algunos salmos, en el término de cada misterio del Rosario o para completar el tríptico piadoso Ave… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”